Beatissimus Leo archiepiscopus

LEO, natione Tuscus, ex patre Quintiano, sedit ann[os] XXI m[ensem] I d[ies] XIII. Huius temporibus fecit Demetria ancilla Dei basilicam sancto Stephano via Latina, miliario III, in praedio suo. Hic invenit duas hereses, Eutychiana et Nestoriana. Hic ordinavit praecepta sua auctoritate et misit ad Marcianum Augustum, orthodoxum principem, catholicum, et facta conlatione cum eodem principem collecti sunt episcopi et factum est concilium sanctum episcoporum in Calcedona, in martyrio sanctae Eufemiae. Et congregati sunt CCLVI sacerdotes et aliorum quorum cyrographus cucurrit, CCCCVI episcoporum, qui congregati una cum tomum, hoc est fidem apostolicae ecclesiae Romanae cum cyrographo sancti episcopi Leonis, sed et catholici principis Marciani; praesentia Augusti congregatum concilium numero mille CC episcoporum una cum Augusto Marciano, qui exposuerunt fidem catholicam, duas naturas in uno Christo, Deum et homine. In quo loco piissimus Augustus Marcianus una cum uxore sua Augusta Pulcheria, deposita regia maiestate, fidem suam exposuerunt ante conspectum sanctorum episcoporum, ubi et damnaverunt Euticium, et Nestorium. Et iterum fidem suam imperator Marcianus Augustus cum coniugem suam Pulcheriam Augustam, cyrographo proprio fidem suam exponentes, postulaverunt sanctum concilium ut dirigeret ad beatissimum papam Leonem, damnantes omnes hereses. Iterum multas epistolas fidei misit beatissimus Leo archiepiscopus quae hodie reconditae archivo tenentur. Hic firmavit frequenter suis epistolis synodum Calcedonensem: ad Marcianum epistulas XII, ad Leonem Augustum epistulas XIII, ad Flavianum episcopum epistulas VIIII, episcopis per Orientem epistulas XVIII, quas fidei confirmavit synodi. Hic renovati post cladem Wandalicam omnia ministeria sacrata argentea per omnes titulos, de conflatis hydrias VI basilicae Constantinianae, duas basilicae beati Petri apostoli, duas beati Pauli apostoli, quas Constantinus Augustus obtulit, qui pens[averunt] sing[ulae] lib[ras] centenas; de quas omnia vasa renovavit sacrata. Hic renovavit basilicam beati Petri apostoli [et cametam) et beati Pauli post ignem divinum renovavit. Fecit vero cameram in basilica Constantiniana. Fecit autem basilicam beato Cornelio episcopo et martyri, iuxta cymiterium Calisti, via Appia. Hic propter nomen Romanum suscipiens legationem ambulavit ad regem Unnorum, nomine Atthela, et liberavit totam Italiam a periculo hostium. Hic constituit monasterium apud beatum Petrum apostolum. Hic constituit ut intra actionem sacrificii diceretur sanctum sacrificium et cetera. Hic constituit ut monacha non acciperit velaminis capitis benedictionem, nisi probata fuerit in virginitate LX annorum. Hic constituit super sepulchra apostolorum custodes qui dicuntur cubicularii, ex clero Romano. Hic fecit ordinationes in urbe Roma presbiteros LXXXI, diaconos XXXI; episcopos per diversa loca CLXXXV. Qui etiam sepultus est apud beatum Petrum apostolum, II] id[us] april[is). Et cessavit episcopatus dies VII. (Liber Pontificalis)

0%
încărcat
Se încarcă
Identificat...
Identificat...
Identificat...
Identificat Control
Identificat Control
Identificat...
Identificat...
Identificat...
Identificat...
Identificat...
Identificat...
Identificat...
Identificat...
Identificat...
Identificat...